

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 24: Versus 50
Eduxit autem eos.Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in coelum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quae domus obedientiae dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.